Přeskočit na obsah

Centrum securitatis/Věnování

Z Wikizdrojů, volně dostupné knihovny
Údaje o textu
Titulek: Věnování[red 1]
Autor: Jan Amos Komenský
Zdroj: Citanka
Moravská zemská knihovna v Brně
Licence: PD old 70

Illustrissimo,
vere generoso, vere magnifico Domino,
Domino Raphaeli,
Comiti in Lesno,
palatino Belsensi, ducatus Czartoriensis in Russia, nec non in Wlodawa, Baranow, Romanow et Radzimin domino hereditario, capitaneo Rubiessoviensi etc. etc.,
Damino euergetae meo et multorum benignissimo.

Illustrissime Domine, Patrone gratiose!

Non ignorat Illustrissima Magnificentia Tua (quam Deus multiplicis sapientiae spiritu adimplevit) omnium mobilium centra immota esse; mobilium dico, quae constantem et ordinatum aliquem a natura vel arte habent motum. Ita enim esse experientia constat; nec aliter esse posse ratio evincit. Magnus ipse mundus, quem ex mobilibus et immobilibus mira arte sapientissimus complicavit Creator, exemplo est; cuius visibili caelo (quod in creaturarum suarum usum volubile esse voluit) pro immobili centro posuit terram eamque super bases suas stabilivit, ne dimoveatur in saeculum saeculi (Psalm. 104, 6). Sed quia in ipsa quoque terra (etiam per viscera eius) tum naturalis, varius et multiplex reperitur motus, tum in furore suo aliquando Deus transferre solet montes et de loco suo commovere terram columnasque eius concutere (Job. 9, 5. 6), ipsam denique terram olim fugituram, nec ei locum inventum iri oraculis sacris proditum est (Apoc. 20, 11); quia item creaturae rationales, angeli et homines, sive in terra sive in caelo constituti, in perpetua sunt agitatione (indesinenti scilicet mentis per obiecta rerum transcursatione, voluntatis in res vario assultu et resultu, virium denique ad res acquirendas vel amoliendas vario conatu se ipsas fatigantes) necessario aliud immobile, quod universis creaturis pro aeterno stet centro, quaerendum est.

Atque tale est primum illud et ultimum, summum et imum, principio, medio et fine carens, ex se, per se, in se exsistens, increatum, incomprehensibile, incorruptibile, aeterne beatum ENS, benedictus et adorandus Deus noster; quem sapienter sapientum quidam circulum esse dixit, cuius centrum ubique est, circumferentia vero nusquam. Id olim prophetae per visionem exhibitum fuit; qui mundum tempestuoso spiritu plenum vidit, cum coruscante igne, ex igne emicante atque huc et illuc volitante fulgure; et animalia quaedam forma mirabili; et rotas altitudinis formidabilis, undique oculis plenas, quas animalia attollendo et demittendo secum circumagebant, quoquo ibant, cum sonitu praepotente etc. Tandem vero vidit et adoravit solio gloriae insidentem DOMINUM (Ez. 1). O beatos, quibus per tot tantasque transitoriarum rerum circulationes vertiginesque tandem ad beatum illud aeternae quietis centrum penetrare datur!

De hac materia commentandi aliquid occasio mihi ante octennium data fuit, Illustrissime Domine, cum in patria adhuc exulanti et cum ceteris piis persecutionum undis agitato nec in Obadiarum speluncis, nec in silvarum antris, nec alibi usquam satis esset aut securitatis aut quietis. E varia enim mentis trepidatione et apud Deum in sanctuario suo (scriptura) quaesitis solatiis enatus tandem fuit praesens tractatus, Centrum SECURITATIS dictus; in quo id unum ad vivum exprimere et quasi palpabile reddere adnisus sum, quod propheta dixit confidendum esse Jehovae in sempiternum, quia in Jehova RUPES AETERNA est (Jes. 26, 4). Variis inquam modis legentium oculis id repraesentare sategi visibilia et temporalia omnia in perplexissima gyratione esse et ad interitum suapte tendere; nec inveniri ulli creaturae securitatem aut quietem, nisi in eo, a quo essentiae suae originem et dependentiam habent. Omnique homini unum hoc esse necessarium, ut a rerum circumferentiis sese exsolvendo aeternitatis centro se includat; id est, omni rationis propriae vel alienae eiurato ductu, omni voluntatis propriae vel alienae evulso arbitrio, omnibus propriis vel alienis viribus confractis, illi soli se regendum committat, qui operando omnia in omnibus misericordiam operatur in iis, qui se in misericordiae sinum coniciunt. Haec est beata illa solis e schola Christi cognita sui resignatio! Ad faciendum scilicet et patiendum omnem Dei voluntatem humillime compositus animus.

Libellus hic aliquot piis gentis nostrae iam tum communicatus et passim transscriptus nunc superiorum suffragio in lucem ire iussus est. Quia vero sub Illustrissimae Magnificentiae Tuae praesentiam prelum decurrit, facere non potui, quin eum Ilustrissimo nomini Tuo inscriberem, non solum privato in Magnificentiam Tuam affectu (qui tantus est profecto, ut quidquid per me vel alios possem, id omne illustri honori Tuo servire peroptem) ductus, sed et publicae gratitudinis contestandae gratia pro beneficiis in nos mundi quisquitias, Dei autem (uti humiliter confidimus) peculium collatis. Quos enim turbulentissimum mundi adversus Christum furentis mare eiecit, hos Tu, DOMINE, territoriorum Tuorum litore exceptos favoris sinu benigne fovisti fovesque. Quo christiano insigni facinore nomen Tuum, illustre quidem iam pridem, illustrius tamen longe per orbem christianum reddidisti; retributionem vero a Christo (frigidae etiam aquae poculum suo nomine suis exhibitum sine mercede non relictum iri promittente, Marc. 9, 41) TIBI et SEMINI TUO paratam confidimus. Tandem ex usu futurum videbatur, Tibi polyglótto ídoi (quem nostra etiam non invitum legere scio) offerre talia haec, quae a tot concatenatis occupationibus aliquando ad mentis secessum revocent. Subministrabitur certe hic speculandi argumentum, quam vanae sint mortalium ubicunque praeter Deum defixae spes; quam vanae alibi quam in Deo quaesitae oblectationes; quam vani aliis quam Dei consiliis fulti conatus. Unde patebit omnes, qui per negotiorum vitae peripherias rotantur, nec in quietis centrum se recipere sciunt, non vertigine corripi, non corruere, non evanescere impossibile esse.

Accipe igitur vultu, quo soles, Magne Patrone, munusculum mole exiguum, usu excellens. Quid enim in circulo centro minus? Quod tamen universae circumferentiae basis est. Sit ergo pusillum, CENTRI instar, quod offero; basin tamen aeternae securitatis offero. Et si placet, offero pignus maiorum illorum, quae in Tuum et LESNAE Tuae honorem, si nos Deus volet vivos, moliri stat sententia. Quid illud sit, non ignoras, Domine, qui magis honorem DEI quam Tuum (sed et Tuum) eam rem concernere iam cognovisti et amplexus es. Vale, Patrone gratiosissime, centro misericordiae DEI, CHRISTO, commendatus.

Lesnae, 24. Oct. 1633.

Illustrissimae
Magnificentiae Tuae
devote addictus
I.A.C

Redakční poznámky

Toto jsou redakční poznámky projektu Wikizdroje, které se v původním textu nenacházejí.

  1. Toto věnování, součást díla, je i v dalších českých vydáních latinsky, a proto ji tu nevyjímáme ani zde.